- PISTRINUM
- PISTRINUMlocus in quo farina olim pinsebatur, i. e. contundebatur seu comminuebatur in pila, ut ante Molarum inventum usum fieri solebat. Erant autem Pilae vasa concava, in quae antiqui siccata frumenta immittebant sicque pinsebant. Servius, ad Aen. l. 1. v. 184.Nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxô.Torrebantur, inquit, fruges in Pilis, et pinsebantur, neque molebantur. Postea, mutatâ re, mansit Pistrini nomen etiam illi loco, in quo molis servorum iumentorumque operâ circumactis fruges comminuebantur. Eius elegans descriptio apud Appuleium est, Metam. l. 9. Ibi complurium iumentorum multivii circuitus intorquebant molas ambage variâ; nec die tantum, verum perpeti etiam nocte, prorsus instabili machinarum vertigine lucubrabant pervigilem farinam. Achmes, Oneir. c. 195. Μύλωνα, ἀλήθοντα ὄνῳ δυνατῷ, Pistrinum in quo asinus robustus moleret. In iumentorum dein locum mali servi, in Pistrimum detrusi, molis adiudicabantur. Terentius, Andriâ, Actu 1. Sc. 2. v. 28.Verberibus caesum is Dave in Pistrinum dedam usque ad necem.Qui et ipsi Asinorum nomine veniebant, sicut Molae praesepia dicta sunt: Unde in MS. codice Plautino titulus concipiebatur, Plauti Asini Amphitryo, vide Ioh. Meursium, Critic. Exercit, part. 1. c. 9. Certum autem ex A. Gellio, l. 3. c. 3. Plautum, in Pistrino, quasdam e Comoediis suis scripsisse: et servilibus addictum fuisse operibus, locus est apud ipsum in Curculione, Actu 2. Scen. 1. v. 10.Paves, parasitus quia non rediit Cariâ,Afferre argentum credo, nam si non ferat,Tormentô non retineri potuit ferreô:Quin reciperet se huc sessum ad praesaepim suam.Quales vero hi, Pistrini habitatores, idem Apuleius supra laudatus, explicare pergit: Homunculi vibicibus livedinis totam cutem depicti, dorsumque plagosum scissili centunculô magis inumbrati, quam obtecti; nonnulli exiguô tegili tant ummodo pubem iniecti, cuncti tamen sic tunicati, ut essent per pannulos manifesti, frontes literati, et capillum semirasi, et pedes annulati. Ubi Pistrinarios semirasos fuisse indicat, quemadmodum de Ustoribus, Catullus scribit; cum fugitivi penitus rasi essent. Neque solum in Asinariis molis operam obibant hi servi, sed et in aquariis: ubi cum non aderat aquae vis, viros ac mulieres in Pistrinum coniectos esse, perspicuum est. Lucas. c. 17. v. 35. Δύο ἔςονται ἀλήθουςαι ἐπὶ τὸ αὐτὸ, ἡ μία παραληφθήςεται κτλ. Duae aerunt molentes simul, una accipietur etc. Idem confirmatur ex iis, quae narrat Auctor Hist. Miscellae, de Pistrino, quod Theodosius Imperator Romae sustulit, mancipibus suppliciô affectis, l. 13. quod et Cedrenus tangit. Nec defuit Pistrino seu Molae suum apud Gentiles, Numen, suusque Deus tutelaris. Iul. Pollux, Onomast. l. 7. c. 33. tit. 8. Μυλωθρὸς, μύλων, μύλη, προμὑλαία Θεὸς καὶ ἔυνοςτος, Molitor, mola, Pistrinum, Dea molaris et benevola. Imo et Promylius Deus semper ante Pistrina seu Molas collocabatur, ob suavem alimoniam, Suidas in voce Προμύλιος Θεός. Vide Tiraquellum Comment. ad Al. Neap. l. 3. Genial. dier. c. 11. Thom. Dempster. in Rosin. l. 1. c. 15. Laur. Pignorium de Servis, ut et supra in voce Molarumusus; Item in Pausicape et Pistor.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.